monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 124, 2
Quod si quis eam aliquo modo purgatoriam sumat, ut livorem et tabem qui in eo remanserunt minuat, aliquando pestis subsequitur, quoniam sanguis in eo minutus est et tabes in eo remansit, et ideo caro eius infirmabitur. Sed tamen qui minorem scabiem quae inter cutem et carnem est, patitur, gamandream cum veteri arvina tundat, et se cum ea ungat, et caro eius sanabitur.